monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 89
{XLVIII} Polyporum generis est ozaena dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu. Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis; quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit: